previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Palaestrio

Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,

sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient

concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,

unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.

5nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,

neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;

nam bene consultum consilium surripitur saepissime,

si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.

quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,

10tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,

atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.

sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera

nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.

sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.

15evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.

Periplectomenvs

Ecce nos tibi oboedientes.

Pal.
Facilest imperium in bonis.

sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,

gerimus rem?

Per.
Magis nón potest esse ad rem utibile.

Pal.
Immo ...

quid tibi, Pleusicles?

Plevsicles
Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?

20quis homo sit magis meus quam tu es?

Pal.
Loquere lepide et commode.

Per.

Pol ita decet hunc facere.

Pl.
At hoc me facinus miserum macerat

meumque cor corpusque cruciat.

Per.
Quid id est quod cruciat? cedo.

Plevs.

Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia

obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;

25ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia

mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,

quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:

eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.

Pal.

Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;

30nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.

Plevs.

Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?

Per.

Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?

tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?

nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,

35clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.

Pal.

Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.

inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

Plevs.

Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;

nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.

Per.

40Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam

comitatem erga te amantem.

Plevs.
Quid opus nota noscere?

Per.

Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;

nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:

et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,

45neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.

vel cavillator facetus vel conviva commodus

item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:

incommoditate abstinere me apud convivas commodo

commemini et meae orationis iustam partem persequi

50et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;

minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:

post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.

Pal.

O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,

atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.

Per.

55Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.

neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,

neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,

neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:

si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;

60Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.

Pal.

Tu quidem edepol omnis moris ad venustatemvacet;

cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.

Plevs.

At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum

lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.

Per.

65Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,

ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.

opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;

opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,

liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.

70vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,

pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;

tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

Pal.

Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?

Plevs.

Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,

75tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.

at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.

Per.
Morus es.

nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,

in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur

et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.

80deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:

es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.

liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.

nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas

licuit uxorem dotatam genere summo ducere;

85sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

Pal.

Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.

Per.

Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.

Pal.

Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

Per.

Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium

90ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,

quae mihi numquam hoc dicateme, mi vir, lanam, unde tibi pallium

malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,

ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias),

verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,

95dicatda, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,

da qui faciamcondiat, quod dem quinquatribus

praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;

flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;

tum plicatricem clementer non potest quin munerem;

100iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;

tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;

quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?”

haec atque horum similia alia damna multa mulierum

me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.

Pal.

105Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris

libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.

Plevs.

At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis

liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

Per.

Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?

110nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.

mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.

ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.

prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.

eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.

115sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,

abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;

ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.

illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:

bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

Pal.

120Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:

et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

Per.

Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:

continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,

censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,

125metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.

Pal.

Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,

qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.

Plevs.

O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit

deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;

130sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:

quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,

quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,

itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:

qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,

135qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.

si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali

et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,

quí homines probi essent, esset is annona vilior.

Per.

Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,

140quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.

nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea

meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.

Plevs.

Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;

nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,

145quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;

verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:

tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.

Per.

Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,

hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:

150si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,

tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.

nunc, quod occepi, opsonatum pergam.

Plevs.
Si certumst tibi,

commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.

Per.

Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?

155nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;

nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:

quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?

insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”

quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.

Pal.

160Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.

Per.

Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:

iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;

aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,

remove, abi auferneminem eorum haec adseverare audias,

165sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.

Pal.

Bonus bene ut malos descripsit mores.

Per.
Haud centesimam

partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

Pal.

Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.

nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,

170Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,

qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti

huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,

ut hic eam abducat habeatque.

Per.
Dari istanc rationem volo.

Pal.

At ego mi anulum dari istunc tuom volo.

Per.
Quam ad rem usui est?

Pal.

175Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

Per.

Vtere, accipe.

Pal.
Accipe a me rusum rationem doli,

quam institui.

Plevs.
Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.

Pal.

Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem

fúisse aeque neque futurum credo.

Plevs.
Credo ego istuc idem.

Pal.

180Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,

itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

Per.

Edepol qui te de isto multi cupiuntnon mentirier,

sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,

quam potis tam verba confer maxime ad compendium.

Pal.

185Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,

cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

Per.

Ingenuamne an libertinam?

Pal.
Aequi istuc facio, dum modo

eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,

cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.

Per.

190Lautam vis an quae nondum sit lauta?

Pal.
Sic consucidam,

quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.

Per.

Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.

sed quid ea usus est?

Pal.
Vt ad te eam iam deducas domum

itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,

195capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se

tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.

Plevs.
Erro quam insistas viam.

Pal.

At scietis. séd ecquae ancillast illi?

Per.
Est prime cata.

Pal.

Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,

ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,

200quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,

militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.

Per.
Audio;

ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis

auribus utor ...

Pal.
...

ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum,

205ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,

qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.

Per.

Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,

lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.

Pal.

Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.

Plevs.

210Tibi sum oboediens.

Pal.
Hoc facito, miles domum ubi advenerit,

memineris ne Philocomasium nomines.

Plevs.
Quem nominem?

Pa.

Diceam.

Pl.
Nempe eandem quae dudum constitutast.

Pa.
Pax, abi.

Plevs.

Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.

Pal.

Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,

215ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.

Plevs.

Ego eo intro igitur. —

Pal.
Et praecepta sobrie ut cures face.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (273 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: