previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ex adverso huius situs britannia insula, clara graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, germaniae, galliae, hispaniae, multo maximis europae partibus, magno intervallo adversa. albion ipsi nomen fuit, cum britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a gesoriaco morinorum gentis litore proximo traiectu [l]. circuitu patere [30xxxxviii]30 [lxxv] pytheas et isidorus tradunt, xxx prope iam annis notitiam eius romanis armis non ultra vicinitatem silvae calidoniae propagantibus. agrippa longitudinem [dccc] esse, latitudinem [ccc] credit, eandem hiberniae, sed longitudinem [cc] minorem. super eam haec sita abest brevissimo transitu a silurum gente [xxx]. reliquarum nulla [cxxv] amplior circuitu proditur. sunt autem xl orcades, modicis inter se discretae spatiis, vii haemodae, xxx hebudes et inter hiberniam ac britanniam mona, monapia, riginia, vectis, silumnus, andros, infra vero samnis et axanthos et ab adversa in germanicum mare sparsae glaesiae, quas electridas graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima omnium quae memorantur tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. timaeus historicus a britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. sunt qui et alias prodant, scandias, dumnam, bergos maximamque omnium berricen, ex qua in tylen navigetur. a tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis cronium appellatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: